- ANGELOLATRIA
- ANGELOLATRIAsatis antiqua est. Sane Ios. Albus in Icarim l. 3. c. 18. cam omnium antiquissimam idoloatriam arbitratur, quod homines, Angelis cultum statuerint, tamquam Mediatoribus et sequestris, inter se et Deum. Sed enim hic etiam honor universe damnatur, Deuteron. c. 6. v. 13. et c. 10. v. 20. Inprimis ad Coloss. c. 2. v. 18. Paulus, ubi ait, Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione Angelorum, quae non vidit etc. illud inanis Philosophiae v. praec. 8. reiectae, exemplum improbat, quando quis humilitatis praetextu, non recta ad Deum et Christum preces suas fundit, sed Mediatores Angelos, more Platonicorum, invocat: quibu, Spiritus eiusmodi erant divinae mediae potestates, ut ait Appuleius, inter mortales eoelicolasque vectores, hinc precum, inde donorum. Et Colossi quidem, quibus ea scripsit Paulus, Phrygiae erat civitas, ut Metropolis eius Laodicea. In Phrygia autem et Pisidia obtinuit hic cultus, non Apostolicis modo temporibus, sed etiam tribus post saeculis. Unde Synodus Laodicena A. C. 364. sic cavit can. 35. sive 138. iuxta collectionem et interpretationem Dionysii Exigui: Quod non oporteat Christianos Ecclesiam Dei relmqucre et ire atque Angelos nominare, et congregationes sacere, quae interdicta noscuntur. Si quis igitur inucntus fuerit huic occultae Idololatriae scrviens, sit anathema; quia relinquit Dommum nostr um Fesum Christum, et se idololatriae tradidit. Qua de re sic Theodoretus ad Coloss. loc. cit. Qui legem, inquit, desendebant, nos etiam ad Angelos colendos inducebant, dicemes fuisse per eos legem datam. Mansit autem din hoc vitium in Phrygia et Pisidia. Quocirca Synodus quoque, quae convenit Laediceae --- loge prohibuit, ne precarentur Angeli, et in hodiernum usque diem licet videre apud illos et corum finitimos, oratoria S. Michaelis. Illi ergo hoc consulebant, utique humilitate utentes, dicentes univer sorum Deum nec cerni nec comprebendi, nec apud eum posse perveniri, et oportere per Angelos divinam sibi benevolentiam conciliare. Illi autem, qui Angelos colebant, Angelici dicti suntquorum meminit Epiphanius Har. 60 et ex eo Zonaras ac Balsamo ad Can. Concilii Laod. pradictum. Mirum vero, ambigere Parrem. an non et ita vocari potuerint ab regione ultra Mesopotamiam, quae Ἰγτελίνη dicta fuit: Clarius ἔτυμον perspexit Augustinus Haer. 39. Angelici in Angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius iam omnino defecisse testatur. Vide quoque infra Simoniani. Et haec de Angelis bonis, quorum veneratio fuit antiquior, de quibus vide quoque in voce Genius: postea et mali sibi, metu hominibus incussô, delubra arasque quaesiverunt, sed de iis vide in voce Daemon: uti de Angelorum Basilicis, apud Christianos, suô locô: de Ordinibus eorumdem decem, apud Iudaeos, novem apud Latinos, aliquid infra voce Virtutes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.